3.3
et vehiculis tarditati, eademque cum accepisset homines inconditis vocibus inchoatum quiddam et confusum sonantes, incidit has et distinxit in
partis et ut signa quaedam sic verba rebus inpressit
hominesque antea dissociatos iucundissimo inter se
sermonis vinclo conligavit. A simili etiam mente
vocis, qui videbantur infiniti, soni paucis notis inventis sunt omnes signati et expressi, quibus et
conloquia cum absentibus et indicia voluntatum et
monumenta rerum praeteritarum tenerentur. Accessit
eo numerus, res cum ad vitam necessaria, tum una
inmutabilis et aeterna; quae prima inpulit etiam, ut
suspiceremus in caelum nec frustra siderum motus intueremur dinumerationibusque noctium ac dierum
ch. 3
3.4
quorum animi altius se extulerunt et
aliquid dignum dono, ut ante dixi, deorum aut efficere
-- --
aut excogitare potuerunt. Quare sint nobis isti, qui
de ratione vivendi disserunt, magni homines, ut sunt,
sint eruditi, sint veritatis et virtutis magistri, dum
modo sit haec quaedam, sive a viris in rerum publicarum varietate versatis inventa sive etiam in istorum otio ac litteris tractata res, sicut est, minime
quidem contemnenda, ratio civilis et disciplina
populorum, quae perficit in bonis ingeniis, id quod
iam persaepe perfecit, ut incredibilis quaedam et divina virtus exsisteret.
3.5 Quodsi quis ad ea instrumenta
animi, quae natura quaeque civilibus institutis habuit,
adiungendam sibi etiam doctrinam et uberiorem rerum
cognitionem putavit, ut ii ipsi, qui in horum librorum
disputatione versantur, nemo est, quin eos anteferre omnibus debeat. Quid enim potest esse praeclarius, quam cum rerum magnarum tractatio atque
usus cum illarum artium studiis et cognitione coniungitur? aut quid P. Scipione, quid C. Laelio, quid
L. Philo perfectius cogitari potest? qui, ne quid praetermitterent, quod ad summam laudem clarorum virorum pertineret, ad domesticum maiorumque morem
etiam hanc a Socrate adventiciam doctrinam
adhibuerunt.